monumenta.ch > Plinius > sectio 234

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 238
{CX} sed quis haec miretur? in medio mari Hiera et Lipara insulae Aeoliae iuxta Italiam cum ipso mari arsere per aliquot dies sociali bello, donec legatio senatus piavit. maximo tamen ardet incendio Theon ochema dictum Aethiopum iugum torrentesque solis ardoribus flammas egerit. tot locis, tot incendiis rerum natura terras cremat! Praeterea cum sit huius unius elementi ratio fecunda seque ipsa pariat et minimis crescat a scintillis, quid fore putandum est in tot rogis terrae? quae est illa natura, quae voracitatem in toto mundo avidissimam sine damno sui pascit? addantur his sidera innumera ingensque sol, addantur humani ignes et lapidum quoque insiti naturae attritique inter se ligni, iam nubium et origines fulminum: excedet profecto miracula omnia ullum diem fuisse, quo non cuncta conflagrarent, cum specula quoque concava adversa solis radiis facilius etiam accendant quam ullus alius ignis.